CAPULUS

CAPULUS
I.
CAPULUS
pro arca sepulchrali. Vide supra Capularis Senex.
II.
CAPULUS
seu clausulan ensium, Graecis μύκης, (unde Mycenae) quod fungi formam referat, Gallis pomi similitudine pomale, quod vide infra, uti hodiernis Barbaro-Graecis eadem de causa μῆλον, dicitur. Fuêre autem olim militibus cornei, unde κερόκωποι spathae, item eburner, unde ἐλεφαντόδετοι. Ael. Spartian. de Hadriano, c. 10. vestem
humiliman frequenter acciperct ---- capulô vix eburneô spatham clauderet, etc. Ubi gregarii militis habitu Imperatorem incessisle indigitat. Postea Plinii aetate, eburneis fastiditis, argentô caelati sunt etc. Salmas. ad loc. cit. Certe magnâ industriâ ornatos olim, adeoque Regiis insignibus accensitos, exemplis veriis docer ad Claudian. Barthius. Veterum enim inprimis Heroum mos, iis paterua avitaque insignia gestare, ut inde scil. successio nosceretur. Unde Claudian. l. 2. v. 88. s. Laudum, de Tutoris Stiliconis in Imperatores pupillos fide:
Quin et Sidonias chlamydes, et cingula baccis
Aspera, gemmatasque togas, viridesque smaragdis
Loricas, galeasque renidentes hyacinthis,
Gestatosque patri capulis radiantibus enses,
Et variô lapidum distinctas igne coronas,
Dividis ex aequo; ne non Augusta supellex,
Ornatusque pares geminis heredibus essent.
Ubi ineptiunt, qui scapulis legunt. Namque enses illi referebant insignia stirpis Theodosianae, allusione Poetae ad veterum Heroum morem, Papinio clare exressum, Theb. l. 5. v. 725.
Ut vero et vultus, et signa Argoa relictis
Ensibus, atque humeris amborum intextus Iason;
Cesserunt luctus ----- ----- -----
Et Ovidio, Met. l. 7. v. 421.
Sumpserat ignarâ Theseus pocula dextrâ,
Cum pater in Capulo gladii cognovit eburno
Signa sui generis; facinusque excussit ab ore.
Quo proin allusit in Psychomachia Irae, doctissimus Vates et nulli Veterum minor, nisi Vanitates Veritatis negotiis praepovere voluisset:
Iam capulum retinente manu, sine pondere ferri,
Mentis inops, ebur infelix, decorisque pudendi
Perfida signa abicit, monumentaque tristia longe
Spernit ------ ------
Capulus enim fortiter factorum vetera monumenta caelata habuisse indicatur. Quâ eâdem ratione Capulum Regni, Insignia nempe Regia continentem, appellavit idem Ovid. eôd. l. v. 505.
Sic ubi mandatam iuvit facundia causam
Aeacus in capulo Regni nitente sinistrâ:
Ne petite auxilium, sed sumite, dixit, Athenae, etc.
Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Stat. Tom. 3. p. 326. De phrasi vero, Manus in capulo, vide infra Manu ad ferrum: uti de investitura per Capulum Spathae, ubi de Investitura. At cultris capulos, ex radice loti arboris, Aegyptiis factitari consuevisse, dicemus infra, voce Lotos.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Capulus Ungaricus — Capulus ungaricus …   Wikipédia en Français

  • Capulus ungaricus — Capulus ungaricus …   Wikipédia en Français

  • Capulus ungaricus — Capulus ungaricus …   Wikipédia en Français

  • Ctenorhabdotus capulus — Zeitraum Mittleres Kambrium 515 bis 505 Mio. Jahre Fundorte Burgess Schiefer, Kanada Systematik Rippenquallen (Ctenophora) …   Deutsch Wikipedia

  • Ctenorhabdotus Capulus — Ctenorhabdotus capulus …   Wikipédia en Français

  • Ctenorhabdotus capulus — Ctenorhabdotus capulus …   Wikipédia en Français

  • Ctenorhabdotus capulus — Ctenorhabdotus capulus …   Wikipédia en Français

  • κάπουλος — (Capulus). Γένος προσωβραγχίων γαστεροπόδων μαλακίων που ζουν στη Μεσόγειο θάλασσα και στον Ατλαντικό ωκεανό. Περιλαμβάνει μικρούς οργανισμούς με κωνικό όστρακο, το οποίο καταλήγει σε μυτερή κορυφή και έχει μεγάλο άνοιγμα. Το χρώμα τους είναι… …   Dictionary of Greek

  • Ctenorhabdotidae — Ctenorhabdotus capulus Zeitraum Mittleres Kambrium 505 bis 515 Mio. Jahre Fossilfundorte Burgess Schiefer, Kanada Systematik Rippenquallen (Ctenophora) Ctenorhabdotidae …   Deutsch Wikipedia

  • Ctenorhabdotus — capulus Temporal range: Mid Cambrian Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Ctenophora Genus …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”